| Chapter 65 |
1 |
victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra -
|
2 |
cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius -
|
3 |
dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui -
|
4 |
omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper -
|
5 |
venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum -
|
6 |
convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo -
|
7 |
qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper -
|
8 |
benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius -
|
9 |
qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros -
|
10 |
probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum -
|
11 |
introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro -
|
12 |
inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium -
|
13 |
ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea -
|
14 |
quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer -
|
15 |
holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper -
|
16 |
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae -
|
17 |
ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea -
|
18 |
iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus -
|
19 |
ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae -
|
20 |
benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me -
|