| Chapter 68 |
1 |
victori pro liliis David -
|
2 |
salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam -
|
3 |
infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me -
|
4 |
laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum -
|
5 |
multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam -
|
6 |
Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita -
|
7 |
non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel -
|
8 |
quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam -
|
9 |
alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae -
|
10 |
quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me -
|
11 |
et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi -
|
12 |
et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam -
|
13 |
contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum -
|
14 |
mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui -
|
15 |
erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis -
|
16 |
ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum -
|
17 |
exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me -
|
18 |
et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me -
|
19 |
accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me -
|
20 |
tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam -
|
21 |
coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni -
|
22 |
et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto -
|
23 |
sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum -
|
24 |
contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva -
|
25 |
effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos -
|
26 |
fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet -
|
27 |
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant -
|
28 |
da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua -
|
29 |
deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur -
|
30 |
ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me -
|
31 |
laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione -
|
32 |
et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas -
|
33 |
videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra -
|
34 |
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit -
|
35 |
laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis -
|
36 |
quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam -
|
37 |
et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea -
|