| Chapter 75 |
1 |
victori in psalmis canticum Asaph carminis -
|
2 |
cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius -
|
3 |
et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion -
|
4 |
ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper -
|
5 |
lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis -
|
6 |
spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas -
|
7 |
ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus -
|
8 |
tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua -
|
9 |
de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit -
|
10 |
cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper -
|
11 |
quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris -
|
12 |
vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili -
|
13 |
auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae -
|