| Chapter 77 |
1 |
eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei -
|
2 |
aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua -
|
3 |
quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis -
|
4 |
non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit -
|
5 |
statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos -
|
6 |
ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis -
|
7 |
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant -
|
8 |
ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius -
|
9 |
filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli -
|
10 |
non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi -
|
11 |
et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis -
|
12 |
coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos -
|
13 |
divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum -
|
14 |
et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis -
|
15 |
scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis -
|
16 |
et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas -
|
17 |
et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio -
|
18 |
et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae -
|
19 |
et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine -
|
20 |
ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo -
|
21 |
ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel -
|
22 |
quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius -
|
23 |
et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit -
|
24 |
et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis -
|
25 |
panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem -
|
26 |
abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum -
|
27 |
et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata -
|
28 |
et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius -
|
29 |
et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis -
|
30 |
non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum -
|
31 |
furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit -
|
32 |
in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius -
|
33 |
et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter -
|
34 |
si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum -
|
35 |
et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum -
|
36 |
et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei -
|
37 |
cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius -
|
38 |
ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum -
|
39 |
sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens -
|
40 |
quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine -
|
41 |
et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt -
|
42 |
non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante -
|
43 |
qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos -
|
44 |
qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent -
|
45 |
qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos -
|
46 |
qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae -
|
47 |
qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore -
|
48 |
qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus -
|
49 |
qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum -
|
50 |
munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit -
|
51 |
et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham -
|
52 |
et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto -
|
53 |
et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare -
|
54 |
et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem -
|
55 |
et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel -
|
56 |
et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt -
|
57 |
et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis -
|
58 |
et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt -
|
59 |
audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel -
|
60 |
et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines -
|
61 |
tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis -
|
62 |
et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit -
|
63 |
iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit -
|
64 |
sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae -
|
65 |
et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini -
|
66 |
et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos -
|
67 |
et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit -
|
68 |
sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit -
|
69 |
et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum -
|
70 |
et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum -
|
71 |
ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius -
|
72 |
qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit -
|