| Chapter 78 |
1 |
canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum -
|
2 |
dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae -
|
3 |
effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret -
|
4 |
facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt -
|
5 |
usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus -
|
6 |
effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt -
|
7 |
quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt -
|
8 |
ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis -
|
9 |
auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum -
|
10 |
quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est -
|
11 |
ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus -
|
12 |
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine -
|
13 |
nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas -
|