| Chapter 82 |
1 |
canticum psalmi Asaph -
|
2 |
Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus -
|
3 |
quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput -
|
4 |
contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum -
|
5 |
dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra -
|
6 |
quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt -
|
7 |
tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni -
|
8 |
Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri -
|
9 |
sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper -
|
10 |
fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison -
|
11 |
contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae -
|
12 |
pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum -
|
13 |
qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei -
|
14 |
Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti -
|
15 |
quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes -
|
16 |
sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos -
|
17 |
imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine -
|
18 |
confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant -
|
19 |
et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram -
|