| Chapter 83 |
1 |
victori pro torculari filiorum Core canticum -
|
2 |
quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum -
|
3 |
desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem -
|
4 |
siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus -
|
5 |
beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper -
|
6 |
beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius -
|
7 |
transeuntes in valle fletus fontem ponent eam -
|
8 |
benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion -
|
9 |
Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper -
|
10 |
clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui -
|
11 |
quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis -
|
12 |
quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus -
|
13 |
nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te -
|