| Chapter 88 |
1 |
eruditionis Aethan Ezraitae -
|
2 |
misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo -
|
3 |
quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis -
|
4 |
percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo -
|
5 |
usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper -
|
6 |
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum -
|
7 |
quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei -
|
8 |
Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt -
|
9 |
Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo -
|
10 |
tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis -
|
11 |
tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos -
|
12 |
tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti -
|
13 |
aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt -
|
14 |
tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua -
|
15 |
iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam -
|
16 |
beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt -
|
17 |
in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur -
|
18 |
quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum -
|
19 |
quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro -
|
20 |
tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo -
|
21 |
inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum -
|
22 |
cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum -
|
23 |
non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum -
|
24 |
sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam -
|
25 |
veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius -
|
26 |
et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius -
|
27 |
ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae -
|
28 |
ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae -
|
29 |
in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit -
|
30 |
et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli -
|
31 |
si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint -
|
32 |
si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint -
|
33 |
visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum -
|
34 |
misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea -
|
35 |
non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo -
|
36 |
semel iuravi in sancto meo ne David mentiar -
|
37 |
semen eius in sempiternum erit -
|
38 |
et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper -
|
39 |
tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum -
|
40 |
adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius -
|
41 |
dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem -
|
42 |
diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis -
|
43 |
elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius -
|
44 |
avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio -
|
45 |
quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti -
|
46 |
adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna -
|
47 |
usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua -
|
48 |
memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum -
|
49 |
quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper -
|
50 |
ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua -
|
51 |
recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum -
|
52 |
quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui -
|
53 |
benedictus Dominus in sempiternum amen et amen -
|