| Chapter 91 |
1 |
psalmus cantici in die sabbati -
|
2 |
bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime -
|
3 |
ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte -
|
4 |
in decacordo et in psalterio in cantico in cithara -
|
5 |
quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo -
|
6 |
quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae -
|
7 |
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud -
|
8 |
germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum -
|
9 |
tu autem Excelsus in aeternum Domine -
|
10 |
ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem -
|
11 |
et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi -
|
12 |
et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea -
|
13 |
iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur -
|
14 |
transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt -
|
15 |
adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt -
|
16 |
adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo -
|