| Chapter 93 |
1 |
Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere -
|
2 |
elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis -
|
3 |
usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt -
|
4 |
fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem -
|
5 |
populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent -
|
6 |
viduam et advenam interficient et pupillos occident -
|
7 |
et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob -
|
8 |
intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite -
|
9 |
qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit -
|
10 |
qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam -
|
11 |
Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt -
|
12 |
beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum -
|
13 |
ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus -
|
14 |
non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret -
|
15 |
quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde -
|
16 |
quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis -
|
17 |
nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea -
|
18 |
si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me -
|
19 |
in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam -
|
20 |
numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto -
|
21 |
copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt -
|
22 |
erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae -
|
23 |
et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster -
|