| Chapter 102 |
1 |
David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius -
|
2 |
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius -
|
3 |
qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas -
|
4 |
qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus -
|
5 |
qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua -
|
6 |
faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent -
|
7 |
notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas -
|
8 |
misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis -
|
9 |
non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur -
|
10 |
non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis -
|
11 |
quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum -
|
12 |
quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra -
|
13 |
sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se -
|
14 |
ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus -
|
15 |
homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit -
|
16 |
quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius -
|
17 |
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum -
|
18 |
his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea -
|
19 |
Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur -
|
20 |
benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius -
|
21 |
benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius -
|
22 |
benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino -
|