| Chapter 104 |
1 |
alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius -
|
2 |
canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius -
|
3 |
exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum -
|
4 |
quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter -
|
5 |
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius -
|
6 |
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius -
|
7 |
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius -
|
8 |
recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes -
|
9 |
quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac -
|
10 |
et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum -
|
11 |
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae -
|
12 |
cum essent viri pauci modici et advenae in ea -
|
13 |
et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum -
|
14 |
non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges -
|
15 |
nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere -
|
16 |
et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit -
|
17 |
misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph -
|
18 |
adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius -
|
19 |
usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum -
|
20 |
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum -
|
21 |
posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua -
|
22 |
ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret -
|
23 |
et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham -
|
24 |
et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius -
|
25 |
convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius -
|
26 |
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi -
|
27 |
posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham -
|
28 |
misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius -
|
29 |
commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum -
|
30 |
ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum -
|
31 |
dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum -
|
32 |
dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum -
|
33 |
et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum -
|
34 |
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus -
|
35 |
et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum -
|
36 |
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum -
|
37 |
et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus -
|
38 |
laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos -
|
39 |
expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte -
|
40 |
petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos -
|
41 |
aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina -
|
42 |
quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo -
|
43 |
et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos -
|
44 |
et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt -
|
45 |
ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia -
|