| Chapter 105 |
1 |
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius -
|
2 |
quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius -
|
3 |
beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore -
|
4 |
recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo -
|
5 |
ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua -
|
6 |
peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus -
|
7 |
patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro -
|
8 |
salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam -
|
9 |
et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto -
|
10 |
et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici -
|
11 |
et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit -
|
12 |
et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius -
|
13 |
cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius -
|
14 |
et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine -
|
15 |
dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum -
|
16 |
et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini -
|
17 |
aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram -
|
18 |
et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios -
|
19 |
fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile -
|
20 |
et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum -
|
21 |
obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto -
|
22 |
mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum -
|
23 |
dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret -
|
24 |
et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius -
|
25 |
et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini -
|
26 |
et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto -
|
27 |
et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris -
|
28 |
et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum -
|
29 |
et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga -
|
30 |
stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio -
|
31 |
et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum -
|
32 |
et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos -
|
33 |
quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis -
|
34 |
non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis -
|
35 |
et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum -
|
36 |
et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum -
|
37 |
et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus -
|
38 |
et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus -
|
39 |
et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis -
|
40 |
iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam -
|
41 |
et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos -
|
42 |
et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum -
|
43 |
multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas -
|
44 |
et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes -
|
45 |
et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae -
|
46 |
et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos -
|
47 |
salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te -
|
48 |
benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia -
|