| Chapter 106 |
1 |
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius -
|
2 |
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos -
|
3 |
ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari -
|
4 |
erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt -
|
5 |
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat -
|
6 |
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos -
|
7 |
et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem -
|
8 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum -
|
9 |
quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis -
|
10 |
habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro -
|
11 |
quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt -
|
12 |
et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret -
|
13 |
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos -
|
14 |
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit -
|
15 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum -
|
16 |
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit -
|
17 |
stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos -
|
18 |
omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis -
|
19 |
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos -
|
20 |
misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu -
|
21 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum -
|
22 |
et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude -
|
23 |
qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis -
|
24 |
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo -
|
25 |
dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius -
|
26 |
ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur -
|
27 |
obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est -
|
28 |
clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos -
|
29 |
statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius -
|
30 |
laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt -
|
31 |
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum -
|
32 |
et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum -
|
33 |
ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim -
|
34 |
terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius -
|
35 |
ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum -
|
36 |
et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum -
|
37 |
et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina -
|
38 |
et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet -
|
39 |
inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris -
|
40 |
et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia -
|
41 |
et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias -
|
42 |
videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum -
|
43 |
quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini -
|