| Chapter 113 |
1 |
cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro -
|
2 |
factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius -
|
3 |
mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum -
|
4 |
montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis -
|
5 |
quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum -
|
6 |
montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis -
|
7 |
a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob -
|
8 |
qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum -
|
9 |
non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam -
|
10 |
propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum -
|
11 |
Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit -
|
12 |
idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum -
|
13 |
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt -
|
14 |
aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur -
|
15 |
manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo -
|
16 |
similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis -
|
17 |
Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est -
|
18 |
domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est -
|
19 |
timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est -
|
20 |
Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron -
|
21 |
benedicet timentibus Dominum parvis et magnis -
|
22 |
addat Dominus super vos super vos et super filios vestros -
|
23 |
benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram -
|
24 |
caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum -
|
25 |
non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium -
|
26 |
sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia -
|