| Chapter 118 |
1 |
aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini -
|
2 |
beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum -
|
3 |
nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt -
|
4 |
tu mandasti praecepta tua custodire nimis -
|
5 |
utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua -
|
6 |
tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua -
|
7 |
confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae -
|
8 |
praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis -
|
9 |
beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua -
|
10 |
in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis -
|
11 |
in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi -
|
12 |
benedictus tu Domine doce me praecepta tua -
|
13 |
in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui -
|
14 |
in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis -
|
15 |
in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas -
|
16 |
iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua -
|
17 |
gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua -
|
18 |
revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua -
|
19 |
advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua -
|
20 |
desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore -
|
21 |
increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis -
|
22 |
aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi -
|
23 |
etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua -
|
24 |
sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei -
|
25 |
deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum -
|
26 |
vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam -
|
27 |
viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis -
|
28 |
destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum -
|
29 |
viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi -
|
30 |
viam fidei elegi iudicia tua proponebam -
|
31 |
adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me -
|
32 |
viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum -
|
33 |
he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium -
|
34 |
doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde -
|
35 |
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui -
|
36 |
inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam -
|
37 |
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me -
|
38 |
suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum -
|
39 |
averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona -
|
40 |
ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me -
|
41 |
vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum -
|
42 |
et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo -
|
43 |
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi -
|
44 |
et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra -
|
45 |
et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi -
|
46 |
et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar -
|
47 |
et delectabor in mandatis tuis quae dilexi -
|
48 |
et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis -
|
49 |
zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti -
|
50 |
haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me -
|
51 |
superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi -
|
52 |
recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum -
|
53 |
horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam -
|
54 |
carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae -
|
55 |
recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam -
|
56 |
hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi -
|
57 |
heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum -
|
58 |
deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum -
|
59 |
recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua -
|
60 |
festinavi et non neglexi custodire mandata tua -
|
61 |
funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus -
|
62 |
medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae -
|
63 |
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua -
|
64 |
misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me -
|
65 |
teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum -
|
66 |
bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi -
|
67 |
antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi -
|
68 |
bonus tu et beneficus doce me praecepta tua -
|
69 |
adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua -
|
70 |
incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar -
|
71 |
bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua -
|
72 |
melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti -
|
73 |
ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua -
|
74 |
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi -
|
75 |
scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me -
|
76 |
sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo -
|
77 |
veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea -
|
78 |
confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis -
|
79 |
revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum -
|
80 |
fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar -
|
81 |
caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi -
|
82 |
consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me -
|
83 |
et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus -
|
84 |
quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium -
|
85 |
foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam -
|
86 |
omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi -
|
87 |
paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua -
|
88 |
secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui -
|
89 |
lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo -
|
90 |
in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat -
|
91 |
iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi -
|
92 |
nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea -
|
93 |
in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me -
|
94 |
tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi -
|
95 |
me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo -
|
96 |
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis -
|
97 |
mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea -
|
98 |
super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi -
|
99 |
super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea -
|
100 |
super senes intellexi quia praecepta tua servavi -
|
101 |
ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua -
|
102 |
a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me -
|
103 |
quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo -
|
104 |
praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii -
|
105 |
nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae -
|
106 |
iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae -
|
107 |
adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum -
|
108 |
voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me -
|
109 |
anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus -
|
110 |
posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi -
|
111 |
hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt -
|
112 |
inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem -
|
113 |
samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi -
|
114 |
protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi -
|
115 |
recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei -
|
116 |
confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea -
|
117 |
auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter -
|
118 |
abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum -
|
119 |
quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua -
|
120 |
horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui -
|
121 |
ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me -
|
122 |
sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi -
|
123 |
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae -
|
124 |
fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me -
|
125 |
servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua -
|
126 |
tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam -
|
127 |
propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium -
|
128 |
propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui -
|
129 |
fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea -
|
130 |
ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos -
|
131 |
os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam -
|
132 |
respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum -
|
133 |
gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati -
|
134 |
redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua -
|
135 |
vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua -
|
136 |
rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam -
|
137 |
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum -
|
138 |
praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis -
|
139 |
consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei -
|
140 |
probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum -
|
141 |
parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus -
|
142 |
iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas -
|
143 |
tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea -
|
144 |
iusta testimonia tua semper doce me et vivam -
|
145 |
coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam -
|
146 |
invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua -
|
147 |
surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans -
|
148 |
praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis -
|
149 |
vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me -
|
150 |
adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt -
|
151 |
prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas -
|
152 |
a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea -
|
153 |
res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus -
|
154 |
iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me -
|
155 |
longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt -
|
156 |
misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me -
|
157 |
multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi -
|
158 |
vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt -
|
159 |
vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me -
|
160 |
caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae -
|
161 |
sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum -
|
162 |
gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa -
|
163 |
mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi -
|
164 |
septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae -
|
165 |
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum -
|
166 |
expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci -
|
167 |
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis -
|
168 |
custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo -
|
169 |
thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me -
|
170 |
veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me -
|
171 |
fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua -
|
172 |
loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta -
|
173 |
sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi -
|
174 |
desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea -
|
175 |
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi -
|
176 |
erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus -
|