| Chapter 139 |
1 |
pro victoria canticum David -
|
2 |
erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me -
|
3 |
qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis -
|
4 |
exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper -
|
5 |
custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos -
|
6 |
absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper -
|
7 |
dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae -
|
8 |
Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli -
|
9 |
ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper -
|
10 |
amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos -
|
11 |
cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant -
|
12 |
vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu -
|
13 |
scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum -
|
14 |
attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo -
|