| Chapter 6 |
1 |
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam -
|
2 |
inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus -
|
3 |
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum -
|
4 |
ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae -
|
5 |
eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis -
|
6 |
vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam -
|
7 |
quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem -
|
8 |
parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat -
|
9 |
usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo -
|
10 |
paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias -
|
11 |
et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus -
|
12 |
homo apostata vir inutilis graditur ore perverso -
|
13 |
annuit oculis terit pede digito loquitur -
|
14 |
pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat -
|
15 |
huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam -
|
16 |
sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius -
|
17 |
oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem -
|
18 |
cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum -
|
19 |
proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias -
|
20 |
conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae -
|
21 |
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo -
|
22 |
cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis -
|
23 |
quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae -
|
24 |
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae -
|
25 |
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius -
|
26 |
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit -
|
27 |
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant -
|
28 |
aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius -
|
29 |
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam -
|
30 |
non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam -
|
31 |
deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet -
|
32 |
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam -
|
33 |
turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur -
|
34 |
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae -
|
35 |
nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima -
|