| Chapter 9 |
1 |
sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem -
|
2 |
immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam -
|
3 |
misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis -
|
4 |
si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est -
|
5 |
venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis -
|
6 |
relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae -
|
7 |
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi -
|
8 |
noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te -
|
9 |
da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere -
|
10 |
principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia -
|
11 |
per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae -
|
12 |
si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum -
|
13 |
mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens -
|
14 |
sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco -
|
15 |
ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo -
|
16 |
quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est -
|
17 |
aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior -
|
18 |
et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius -
|