| Chapter 19 |
1 |
melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens -
|
2 |
ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit -
|
3 |
stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo -
|
4 |
divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur -
|
5 |
testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet -
|
6 |
multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti -
|
7 |
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit -
|
8 |
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona -
|
9 |
testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit -
|
10 |
non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus -
|
11 |
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi -
|
12 |
sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius -
|
13 |
dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier -
|
14 |
domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens -
|
15 |
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet -
|
16 |
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur -
|
17 |
feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei -
|
18 |
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam -
|
19 |
qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet -
|
20 |
audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis -
|
21 |
multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit -
|
22 |
homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax -
|
23 |
timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi -
|
24 |
abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam -
|
25 |
pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam -
|
26 |
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix -
|
27 |
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae -
|
28 |
testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem -
|
29 |
parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus -
|