| Chapter 23 |
1 |
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam -
|
2 |
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam -
|
3 |
ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii -
|
4 |
noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum -
|
5 |
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum -
|
6 |
ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius -
|
7 |
quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum -
|
8 |
cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos -
|
9 |
in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui -
|
10 |
ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas -
|
11 |
propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum -
|
12 |
ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae -
|
13 |
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur -
|
14 |
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis -
|
15 |
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum -
|
16 |
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua -
|
17 |
non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die -
|
18 |
quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur -
|
19 |
audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum -
|
20 |
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt -
|
21 |
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio -
|
22 |
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua -
|
23 |
veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam -
|
24 |
exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo -
|
25 |
gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te -
|
26 |
praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant -
|
27 |
fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena -
|
28 |
insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit -
|
29 |
cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum -
|
30 |
nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis -
|
31 |
ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande -
|
32 |
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet -
|
33 |
oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa -
|
34 |
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo -
|
35 |
et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam -
|