| Chapter 27 |
1 |
ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies -
|
2 |
laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua -
|
3 |
grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior -
|
4 |
ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit -
|
5 |
melior est manifesta correptio quam amor absconditus -
|
6 |
meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula -
|
7 |
anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet -
|
8 |
sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum -
|
9 |
unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur -
|
10 |
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul -
|
11 |
stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem -
|
12 |
astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia -
|
13 |
tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus -
|
14 |
qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit -
|
15 |
tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur -
|
16 |
qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit -
|
17 |
ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui -
|
18 |
qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur -
|
19 |
quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus -
|
20 |
infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles -
|
21 |
quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis -
|
22 |
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius -
|
23 |
diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera -
|
24 |
non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum -
|
25 |
aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus -
|
26 |
agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium -
|
27 |
sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis -
|