| Chapter 3 |
1 |
omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo -
|
2 |
tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est -
|
3 |
tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi -
|
4 |
tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi -
|
5 |
tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus -
|
6 |
tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi -
|
7 |
tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi -
|
8 |
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis -
|
9 |
quid habet amplius homo de labore suo -
|
10 |
vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea -
|
11 |
cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem -
|
12 |
et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua -
|
13 |
omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est -
|
14 |
didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur -
|
15 |
quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit -
|
16 |
vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem -
|
17 |
et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit -
|
18 |
dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis -
|
19 |
idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati -
|
20 |
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur -
|
21 |
quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum -
|
22 |
et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat -
|