| Chapter 3 |
1 |
in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni -
|
2 |
surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni -
|
3 |
invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis -
|
4 |
paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae -
|
5 |
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit -
|
6 |
quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii -
|
7 |
en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel -
|
8 |
omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos -
|
9 |
ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani -
|
10 |
columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem -
|
11 |
egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius -
|