| Chapter 1 |
1 |
visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda -
|
2 |
audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me -
|
3 |
cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit -
|
4 |
vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum -
|
5 |
super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens -
|
6 |
a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo -
|
7 |
terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili -
|
8 |
et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur -
|
9 |
nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus -
|
10 |
audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae -
|
11 |
quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui -
|
12 |
cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis -
|
13 |
ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri -
|
14 |
kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens -
|
15 |
et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt -
|
16 |
lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse -
|
17 |
discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam -
|
18 |
et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt -
|
19 |
si volueritis et audieritis bona terrae comedetis -
|
20 |
quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est -
|
21 |
quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae -
|
22 |
argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua -
|
23 |
principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos -
|
24 |
propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis -
|
25 |
et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum -
|
26 |
et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis -
|
27 |
Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia -
|
28 |
et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur -
|
29 |
confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis -
|
30 |
cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua -
|
31 |
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat -
|