| Chapter 6 |
1 |
in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum -
|
2 |
seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant -
|
3 |
et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius -
|
4 |
et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo -
|
5 |
et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis -
|
6 |
et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari -
|
7 |
et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur -
|
8 |
et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me -
|
9 |
et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere -
|
10 |
excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum -
|
11 |
et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta -
|
12 |
et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae -
|
13 |
et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea -
|