| Chapter 10 |
1 |
vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt -
|
2 |
ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent -
|
3 |
quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram -
|
4 |
ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta -
|
5 |
vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea -
|
6 |
ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum -
|
7 |
ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum -
|
8 |
dicet enim -
|
9 |
numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria -
|
10 |
quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria -
|
11 |
numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius -
|
12 |
et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius -
|
13 |
dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes -
|
14 |
et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret -
|
15 |
numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est -
|
16 |
propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis -
|
17 |
et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una -
|
18 |
et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus -
|
19 |
et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos -
|
20 |
et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate -
|
21 |
reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem -
|
22 |
si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam -
|
23 |
consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae -
|
24 |
propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti -
|
25 |
adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum -
|
26 |
et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti -
|
27 |
et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei -
|
28 |
veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua -
|
29 |
transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit -
|
30 |
hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth -
|
31 |
migravit Medemena habitatores Gebim confortamini -
|
32 |
adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem -
|
33 |
ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur -
|
34 |
et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet -
|