| Chapter 21 |
1 |
onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili -
|
2 |
visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci -
|
3 |
propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem -
|
4 |
emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum -
|
5 |
pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum -
|
6 |
haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet -
|
7 |
et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu -
|
8 |
et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus -
|
9 |
ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram -
|
10 |
tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis -
|
11 |
onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte -
|
12 |
dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite -
|
13 |
onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim -
|
14 |
occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti -
|
15 |
a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii -
|
16 |
quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar -
|
17 |
et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est -
|