| Chapter 26 |
1 |
in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale -
|
2 |
aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem -
|
3 |
vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus -
|
4 |
sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum -
|
5 |
quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem -
|
6 |
conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum -
|
7 |
semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum -
|
8 |
et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae -
|
9 |
anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis -
|
10 |
misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini -
|
11 |
Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret -
|
12 |
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis -
|
13 |
Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui -
|
14 |
morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum -
|
15 |
indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae -
|
16 |
Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis -
|
17 |
sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine -
|
18 |
concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae -
|
19 |
vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam -
|
20 |
vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio -
|
21 |
ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos -
|