| Chapter 64 |
1 |
utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent -
|
2 |
sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur -
|
3 |
cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt -
|
4 |
a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te -
|
5 |
occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur -
|
6 |
et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos -
|
7 |
non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae -
|
8 |
et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos -
|
9 |
ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos -
|
10 |
civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata -
|
11 |
domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas -
|
12 |
numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer -
|