| Chapter 18 |
1 |
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens -
|
2 |
surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea -
|
3 |
et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam -
|
4 |
et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret -
|
5 |
et factum est verbum Domini ad me dicens -
|
6 |
numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel -
|
7 |
repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud -
|
8 |
si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei -
|
9 |
et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud -
|
10 |
si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei -
|
11 |
nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra -
|
12 |
qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus -
|
13 |
ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel -
|
14 |
numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes -
|
15 |
quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito -
|
16 |
ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum -
|
17 |
sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum -
|
18 |
et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius -
|
19 |
adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum -
|
20 |
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis -
|
21 |
propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio -
|
22 |
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis -
|
23 |
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis -
|