| Chapter 51 |
1 |
haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem -
|
2 |
et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius -
|
3 |
non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius -
|
4 |
et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius -
|
5 |
quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel -
|
6 |
fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei -
|
7 |
calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt -
|
8 |
subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur -
|
9 |
curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes -
|
10 |
protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri -
|
11 |
acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui -
|
12 |
super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis -
|
13 |
quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae -
|
14 |
iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur -
|
15 |
qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos -
|
16 |
dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis -
|
17 |
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis -
|
18 |
vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt -
|
19 |
non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius -
|
20 |
conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna -
|
21 |
et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius -
|
22 |
et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem -
|
23 |
et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus -
|
24 |
et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus -
|
25 |
ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis -
|
26 |
et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus -
|
27 |
levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum -
|
28 |
sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius -
|
29 |
et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem -
|
30 |
cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius -
|
31 |
currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum -
|
32 |
et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt -
|
33 |
quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius -
|
34 |
comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me -
|
35 |
iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem -
|
36 |
propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius -
|
37 |
et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator -
|
38 |
simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum -
|
39 |
in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus -
|
40 |
deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis -
|
41 |
quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes -
|
42 |
ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est -
|
43 |
factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis -
|
44 |
et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit -
|
45 |
egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini -
|
46 |
et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem -
|
47 |
propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius -
|
48 |
et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus -
|
49 |
et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra -
|
50 |
qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum -
|
51 |
confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini -
|
52 |
propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus -
|
53 |
si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus -
|
54 |
vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum -
|
55 |
quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum -
|
56 |
quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet -
|
57 |
et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius -
|
58 |
haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt -
|
59 |
verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae -
|
60 |
et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem -
|
61 |
et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec -
|
62 |
dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo -
|
63 |
cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten -
|
64 |
et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae -
|