| Chapter 5 |
1 |
recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum -
|
2 |
hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos -
|
3 |
pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae -
|
4 |
aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus -
|
5 |
cervicibus minabamur lassis non dabatur requies -
|
6 |
Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane -
|
7 |
patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus -
|
8 |
servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum -
|
9 |
in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto -
|
10 |
pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis -
|
11 |
mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda -
|
12 |
principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt -
|
13 |
adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt -
|
14 |
senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium -
|
15 |
defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster -
|
16 |
cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus -
|
17 |
propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri -
|
18 |
propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo -
|
19 |
tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione -
|
20 |
quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum -
|
21 |
converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio -
|