| Chapter 19 |
1 |
et tu adsume planctum super principes Israhel -
|
2 |
et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos -
|
3 |
et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere -
|
4 |
et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti -
|
5 |
quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum -
|
6 |
qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare -
|
7 |
didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius -
|
8 |
et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est -
|
9 |
et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel -
|
10 |
mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis -
|
11 |
et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum -
|
12 |
et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam -
|
13 |
et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti -
|
14 |
et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum -
|