| Chapter 3 |
1 |
et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum -
|
2 |
et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei -
|
3 |
et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te -
|
4 |
quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin -
|
5 |
et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum -
|