| Chapter 7 |
1 |
cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris -
|
2 |
et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt -
|
3 |
in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes -
|
4 |
omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum -
|
5 |
dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus -
|
6 |
quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae -
|
7 |
omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me -
|
8 |
Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur -
|
9 |
comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit -
|
10 |
et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his -
|
11 |
et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt -
|
12 |
et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum -
|
13 |
vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia -
|
14 |
et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me -
|
15 |
et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam -
|
16 |
reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti -
|