| Chapter 11 |
1 |
sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum -
|
2 |
vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant -
|
3 |
et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos -
|
4 |
in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur -
|
5 |
non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti -
|
6 |
coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum -
|
7 |
et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur -
|
8 |
quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea -
|
9 |
non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem -
|
10 |
post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris -
|
11 |
et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus -
|
12 |
circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis -
|