| Chapter 13 |
1 |
loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est -
|
2 |
et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes -
|
3 |
idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario -
|
4 |
ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me -
|
5 |
ego cognovi te in deserto in terra solitudinis -
|
6 |
iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei -
|
7 |
et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum -
|
8 |
occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos -
|
9 |
perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum -
|
10 |
ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes -
|
11 |
dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea -
|
12 |
conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius -
|
13 |
dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum -
|
14 |
de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis -
|
15 |
quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis -
|