| Chapter 1 |
1 |
verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel -
|
2 |
audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum -
|
3 |
super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae -
|
4 |
residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo -
|
5 |
expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro -
|
6 |
gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis -
|
7 |
posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius -
|
8 |
plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae -
|
9 |
periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini -
|
10 |
depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum -
|
11 |
confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri -
|
12 |
vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum -
|
13 |
accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio -
|
14 |
sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum -
|
15 |
a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet -
|
16 |
numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio -
|
17 |
conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum -
|
18 |
quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt -
|
19 |
ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis -
|
20 |
sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti -
|