| Chapter 5 |
1 |
audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat -
|
2 |
virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam -
|
3 |
quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel -
|
4 |
quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis -
|
5 |
et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis -
|
6 |
quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel -
|
7 |
qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis -
|
8 |
facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius -
|
9 |
qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert -
|
10 |
odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt -
|
11 |
idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum -
|
12 |
quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes -
|
13 |
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est -
|
14 |
quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis -
|
15 |
odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph -
|
16 |
propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere -
|
17 |
et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus -
|
18 |
vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux -
|
19 |
quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber -
|
20 |
numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea -
|
21 |
odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum -
|
22 |
quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam -
|
23 |
aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam -
|
24 |
et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis -
|
25 |
numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel -
|
26 |
et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis -
|
27 |
et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius -
|