| Chapter 1 |
1 |
onus Nineve liber visionis Naum Helcesei -
|
2 |
Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis -
|
3 |
Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius -
|
4 |
increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit -
|
5 |
montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo -
|
6 |
ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo -
|
7 |
bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se -
|
8 |
et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae -
|
9 |
quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio -
|
10 |
quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena -
|
11 |
ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem -
|
12 |
haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra -
|
13 |
et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam -
|
14 |
et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es -
|
15 |
ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit -
|