| Chapter 1 |
1 |
onus quod vidit Abacuc propheta -
|
2 |
usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis -
|
3 |
quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior -
|
4 |
propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum -
|
5 |
aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur -
|
6 |
quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua -
|
7 |
horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur -
|
8 |
leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum -
|
9 |
omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem -
|
10 |
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam -
|
11 |
tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui -
|
12 |
numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum -
|
13 |
mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se -
|
14 |
et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem -
|
15 |
totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit -
|
16 |
propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus -
|
17 |
propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet -
|