| Chapter 1 |
1 |
verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda -
|
2 |
congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus -
|
3 |
congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus -
|
4 |
et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus -
|
5 |
et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom -
|
6 |
et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum -
|
7 |
silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos -
|
8 |
et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina -
|
9 |
et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo -
|
10 |
et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus -
|
11 |
ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento -
|
12 |
et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male -
|
13 |
et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum -
|
14 |
iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis -
|
15 |
dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis -
|
16 |
dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos -
|
17 |
et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora -
|
18 |
sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram -
|