| Chapter 6 |
1 |
adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est -
|
2 |
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam -
|
3 |
te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua -
|
4 |
ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi -
|
5 |
et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam -
|
6 |
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi -
|
7 |
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur -
|
8 |
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum -
|
9 |
sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum -
|
10 |
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra -
|
11 |
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie -
|
12 |
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris -
|
13 |
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo -
|
14 |
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra -
|
15 |
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra -
|
16 |
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam -
|
17 |
tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava -
|
18 |
ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi -
|
19 |
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur -
|
20 |
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur -
|
21 |
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum -
|
22 |
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit -
|
23 |
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt -
|
24 |
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae -
|
25 |
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum -
|
26 |
respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis -
|
27 |
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum -
|
28 |
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent -
|
29 |
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis -
|
30 |
si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei -
|
31 |
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur -
|
32 |
haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis -
|
33 |
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis -
|
34 |
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua -
|