| Chapter 11 |
1 |
et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum -
|
2 |
Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis -
|
3 |
ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus -
|
4 |
et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis -
|
5 |
caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur -
|
6 |
et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me -
|
7 |
illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam -
|
8 |
sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt -
|
9 |
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam -
|
10 |
hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te -
|
11 |
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo -
|
12 |
a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud -
|
13 |
omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt -
|
14 |
et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est -
|
15 |
qui habet aures audiendi audiat -
|
16 |
cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus -
|
17 |
dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis -
|
18 |
venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet -
|
19 |
venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis -
|
20 |
tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam -
|
21 |
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent -
|
22 |
verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis -
|
23 |
et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem -
|
24 |
verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi -
|
25 |
in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis -
|
26 |
ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te -
|
27 |
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare -
|
28 |
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos -
|
29 |
tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris -
|
30 |
iugum enim meum suave est et onus meum leve est -
|