| Chapter 15 |
1 |
tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes -
|
2 |
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant -
|
3 |
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram -
|
4 |
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur -
|
5 |
vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit -
|
6 |
et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram -
|
7 |
hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens -
|
8 |
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me -
|
9 |
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum -
|
10 |
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite -
|
11 |
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem -
|
12 |
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt -
|
13 |
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur -
|
14 |
sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt -
|
15 |
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam -
|
16 |
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis -
|
17 |
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur -
|
18 |
quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem -
|
19 |
de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae -
|
20 |
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem -
|
21 |
et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis -
|
22 |
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur -
|
23 |
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos -
|
24 |
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel -
|
25 |
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me -
|
26 |
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus -
|
27 |
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum -
|
28 |
tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora -
|
29 |
et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi -
|
30 |
et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos -
|
31 |
ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel -
|
32 |
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via -
|
33 |
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam -
|
34 |
et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos -
|
35 |
et praecepit turbae ut discumberet super terram -
|
36 |
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo -
|
37 |
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas -
|
38 |
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres -
|
39 |
et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan -
|