| Chapter 28 |
1 |
vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum -
|
2 |
et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum -
|
3 |
erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix -
|
4 |
prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui -
|
5 |
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis -
|
6 |
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus -
|
7 |
et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis -
|
8 |
et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius -
|
9 |
et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum -
|
10 |
tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt -
|
11 |
quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant -
|
12 |
et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus -
|
13 |
dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus -
|
14 |
et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus -
|
15 |
at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem -
|
16 |
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus -
|
17 |
et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt -
|
18 |
et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra -
|
19 |
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti -
|