| Chapter 3 |
1 |
et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam -
|
2 |
et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum -
|
3 |
et ait homini habenti manum aridam surge in medium -
|
4 |
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant -
|
5 |
et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi -
|
6 |
exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent -
|
7 |
et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum -
|
8 |
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum -
|
9 |
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum -
|
10 |
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas -
|
11 |
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes -
|
12 |
tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum -
|
13 |
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum -
|
14 |
et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare -
|
15 |
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia -
|
16 |
et inposuit Simoni nomen Petrus -
|
17 |
et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui -
|
18 |
et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum -
|
19 |
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum -
|
20 |
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare -
|
21 |
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est -
|
22 |
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia -
|
23 |
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere -
|
24 |
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud -
|
25 |
et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare -
|
26 |
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet -
|
27 |
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet -
|
28 |
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint -
|
29 |
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti -
|
30 |
quoniam dicebant spiritum inmundum habet -
|
31 |
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum -
|
32 |
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te -
|
33 |
et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei -
|
34 |
et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei -
|
35 |
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est -
|