| Chapter 5 |
1 |
et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum -
|
2 |
et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo -
|
3 |
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare -
|
4 |
quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare -
|
5 |
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus -
|
6 |
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum -
|
7 |
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas -
|
8 |
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine -
|
9 |
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus -
|
10 |
et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem -
|
11 |
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens -
|
12 |
et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus -
|
13 |
et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare -
|
14 |
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti -
|
15 |
et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt -
|
16 |
et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis -
|
17 |
et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum -
|
18 |
cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo -
|
19 |
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui -
|
20 |
et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur -
|
21 |
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare -
|
22 |
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius -
|
23 |
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat -
|
24 |
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum -
|
25 |
et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim -
|
26 |
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat -
|
27 |
cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius -
|
28 |
dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero -
|
29 |
et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga -
|
30 |
et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea -
|
31 |
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit -
|
32 |
et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat -
|
33 |
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem -
|
34 |
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua -
|
35 |
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum -
|
36 |
Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede -
|
37 |
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi -
|
38 |
et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum -
|
39 |
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit -
|
40 |
et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens -
|
41 |
et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge -
|
42 |
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo -
|
43 |
et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare -
|