| Chapter 13 |
1 |
et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae -
|
2 |
et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur -
|
3 |
et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas -
|
4 |
dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari -
|
5 |
et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat -
|
6 |
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent -
|
7 |
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis -
|
8 |
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec -
|
9 |
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis -
|
10 |
et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium -
|
11 |
et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus -
|
12 |
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos -
|
13 |
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit -
|
14 |
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes -
|
15 |
et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua -
|
16 |
et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum -
|
17 |
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus -
|
18 |
orate vero ut hieme non fiant -
|
19 |
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient -
|
20 |
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies -
|
21 |
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis -
|
22 |
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos -
|
23 |
vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia -
|
24 |
sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum -
|
25 |
et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur -
|
26 |
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria -
|
27 |
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli -
|
28 |
a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas -
|
29 |
sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis -
|
30 |
amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant -
|
31 |
caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt -
|
32 |
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater -
|
33 |
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit -
|
34 |
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet -
|
35 |
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane -
|
36 |
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes -
|
37 |
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate -
|